Opuscula theologica selecta - pagina 298
THESF. S TllEOLOGICAE.
276
reliqiia sit hostia, Hebr. 10. 26. qu^m impie ea in Missae altari iteratur ? aut enim sacrificio Christi semel pro nobis in cruce peracto , aetemae purgationis potestas defuit: aut si affuit, vnicum seculis omnibus sufficit, eam ver6 fide nobis, non missa applicamus, Galat. 2. 16. 20 6^ toto 3. cap.
pro peccatis
^
8.
Tertib.^
dum nouam
peccatorum veniam,
dum nouum
vt gratiae ita
& iustitiae
adipiscendae modum promittit Missa, mortem Christi ex hominum memoria excussam, sepelit, Praeterea si oblatam hostiam caedi ac immolari oportet vt sacrifices, quot vbiuis Missae recitantur, toties tot locis mori Christum necesse est. At quid est vnicam Christi mortem extenuare, si hoc non est? Sin vna sufficit, quorsum illa in Missa repetitio? At, inquiunt, Missa incruentum sacrificium est, non itaque in ea mors Christi iteratur, quae non nisi cruenta est. Verum hoc nimis futile est: quomodo enim satisfactorias Missas dicere audent, si sacrificia sunt otj/atn^aTa? dum enim absque sanguinis effusione remissionem fieri negat Apostolus, Hebr. 9. 22. Missam aut propitiatorium Sacrificium non esse; aut si est, incruentum esse fateantur necesse est. Quartb.^ S. Coenae mera profanatio est: quid enim Missa? Ipsa pro peccatis 9. indies offert Deo. quid S. Coena? vnicae Christi oblationis fructum & applicationem requirit k Deo. Ita haec petit, quod illa dat: haec suum ipsa officium exhibet; illa Christi gratiam per Spiritum requirit. Coena Deum beneuolum ac gratiosum Patrem agnoscit, quem Missa debitorem suum facit. In illa Christus i Deo nobis ofifertur; in hac Christus h. Sacrificulis Deo offertur. Missa repeti vult quotidie sacrificium illud, cuius semel oblati, neque amplius ofiferendi, S. Coena (ivrjnoawov est. Transsubstantiatione denique posita, Missa Christum coelo eripit, vbi ad dextram Dei sedet ac mansurus est ad extremum iudicium, secundum articulos fidei. 10. Ad haec Missam suam non sumentibus etiam quibuslibet prodesse, contra Sacras literas affirmant. Ait Apostolus, i. Corinth. 11. 29. indign^ edentes condemnationem sibi non aHis edere consequens ergo dign^ edentes gratiam sibi solis ederc. Quis itaque mortuis eorum fructus? ac cum vel in sinum Abrahae statim ab obitu recipiantur, Liu. 16. 22. e6que Missa opus non habeant; vel ad aeterna tormenta, e6que Missa iuuari nequeant, quis pro defunctis Missae vsus est, nisi euacuandis creduli popelli crumenis? Quintb.^ Missa ver^ sacrilegium est, dimidiatam Coenam Ecclesiae obtrudens 11. dum laicis potum eripit, aduersantibus I. institutione Christi, siquidem de eo omnes edere ac bibere iussit, Matth. 26. 27. Alarc. 14. 23. II. Ratione, siquidem potus effusi pro se Christi sanguinis quibusuis testamento est, non minus quam panis corporis pro se mortui. quibus itaque res signi competit, cur adimatur signum ? III. Antiquitate denique. Chrysostomus vnum panem & calicem omnibus propositum ait, rdsque has tam laico quam sacerdoti communes esse, Homil. 18, inx.ad Corinthios. item sacrificium quotidianum frustra fieri, si nemo sit qui communicet: et qui dignus non est hostiae communione , eum nec Ecclesiae precibus dignum esse Homil. 5 1 & 61. ad popicl. Quem abusum cum superioribus secuHs irrepere videret Carolus ille Magnus, strictissima lege vetuit, quasi Canonibus ApostoUcis, Nicaeno, pluribusque ConciUis interdictum. lib. i. Constit. cap. 6, 66. e^ 132. Sic Clemens Romanus tanta in altari holocausta, quanta toti populo ad communionem sufficiant , offerri vult. -£))/5iola secunda. Hinc est quod in Romano ordine (iuxta quem oHm Missarum solemnia recitabantur) Archidiaconus tantas panis vinique oblationes , quantae possint vniuerso populo satisfacere, super altare ponere dicatur. Vnde Rabanus, libro secundo., capite trigesimo primo. Quando (inquit) officium Missae agitur, ea tum hora fideles quique Sacramentum corporis & sanguinis Christi percipiunt. Seruant illud Moscouitae etiamnum, ac plerique Orientales, tum etiam in regnoPresbyteriloannis, formato ex oblationibus ;
:
.
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's