Digibron cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Digibron te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Digibron.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 38

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 38

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

l8

f-

R A N C

I

S

C

I

J

UN

I I

^

I

T A.

audio, nec inde proficio nihilum. Regredior domum , incertus quid agam , quidlegam, quo studio occuper. In nouum Testamentum imprudens incido, quod pater legebat frequens, & in conclaue illud subiecerat oculis meis legendum (fi forte gratiam Deus hoc modo faceret) prudentissime mentem suam de me & animum suum dissimulans, ex quo letalia impictatis illius semina, quae ante radices egerant in me, animaduerterat. Sciebat enim vir sapientissimus , non intrudi pietatem, sed instillari mentibus: non impingi, sed infundi: non imperari, sed doceri: non cogi, sed suaderi velle: ac propterea cum silentio & dissimulatione incredibiU procurabat omneis vias quibus me ad verum castae religionis sensum & pium cultum adduceret. Hic ergo nouum illud testamentum diuinitus oblatum aperio: ahud agenti exhibet se mihi aspectu primo augustissimum illud caput loannis Euangelistae & Apostoh, In principio erat Verbum,, &c. Lego partem capitis, & ita commoueor legens, vt repente diuinitatem argumenti, & scripti maiestatem auctoritatemque senserim longo interuallo omnibus eloquentiae humanae fluminibus praeeuntem. Horrebat corpus, stupebat animus, & totum illum diem sic afficiebar, vt qui essem, ipse mihi incertus viderer esse. Recordatus es mihi, Domine Deus mi, pro immensa misericordia tua, ouemque perditam in gregem tuum recepisti. Ex eo tempore, quum in me Deus tam potenter Spiritus sui virtute irruisset alia frigidius negUgentiiis legere & tractare coepi: de his vero quae ad pietatem pertinent cogitare ampHus, & ardentiiis in eis versari. Atque hoc quidem studium vt animaduertit pater non mediocrem ex eo voluptatem cepit tantum de meo regressu ad pietatem sibi gratulatus , quantum ex discessu transfugioque ad impietatem doluerat. Sed tamen vir bonus res humanas spirabat semper, & me ad eas adspirare in hoc meo literarum studio cupiebat. ostendi per amicos, quoruminteruentu explorandae voluntati meae vtebatur pater, mihi animum esse adlinguarum & ahorum adiumentorum studia, antequam me totum vlli studio grauiori transdarem. Placuit consilium: datur mihi a patre optio, vtrum Lutetiam Geneuamne proficiscerer: & in hac deliberatione aHquid temporis consumitur, illo rem iudicio meo permittente: me totum iudicium illi, vt debui, deferente. In vtramuis partem multi suasores mihi & hortatores aderant , quorum hi huius , illi autem ilHus stationis commoditates quam diligentissime praedicabant. Lutetiana commoratio duabus maxime de causis tum mihi commendata est: vna, quod expedita ad notitiam , existimationem, & honores via munita mihi esse videretur: altera, quod ibi essent frequentia literariae scientiae lumina , viri longe doctissimi quorum auditione & consuetudine suauissima (fol. , ii.)ampUus excoU animus meus posset, quam aut Geneuae aut alibi vsquam. In hoc consiUo ferme erat princeps D. Ludouicus Russardus IC. quo vtebar famiUarissime. Commouebat me interdum, quum tam muUa celeberrimorum virorum nomina recenseret, & sqKTwxovg aywvas quibus tum feruebant Uterati Lutetiae, exponeret: Lutetiam esse Toiyovfisvtjg £wtTo,u)jV, Uteratos iUos & magnos viros esse ilUus sidera eorum vero certamina esse perpetuos doctrinae reconditioris imbres quibus iuuentus cum vtiUtate , summa imbuitur. Geneuensis commoratio ab aUis quidem laudabatur; sed nec ea :

,

;

nec adeo frequentium commodorum & adiumentorum accumulatione locupletabantur sermones qui apud me de ea habebantur. Dum haec geruntur domi, patre cupiente cognoscere consiUum meum, meque acquiescere voluntati patris; priuatis de causis repente pater celeribus equis Lutetiam petit: postquam in mandatis dedisset matri, vt me sineret in vtramuis partem proficisci, prout animus futurus esset. Itaque ineunte Martio commodum rebus meis comitatum nactus ant^ domo Geneuam qu5,m Lutetiam proficiscendi annuente matre & probante reUqui paternam domum vt Geneuae Unguas (quarum incredibiU studio flagraueram inde a puero) discendi facuhas esset. Discedenti mater non ampUus ferm^ quam viaticum dederat, propearte,

,

,

,

diem

Dit artikel werd u aangeboden door: Vrije Universiteit Amsterdam

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 38

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's