Digibron cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Digibron te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Digibron.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 372

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 372

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

DE POLITIAE MOSIS OBSER.

348

tum ad futuram illam consuleretur, Nam quia lex naturalis rerum vitarn nostram couimunium est, singuli auteni nostrum res illas communes in particularibus & singularibus occupamus, alteram legis naturalis appendicem necesse fuit adhiberi, secun-

hanc

,

quam particularia & singularia acl legem communium dirigantur. Quia vero nemo homo vel secundum naturam integram viuens, supernaturalem vitam & gratiam (quae dimi

ad vitam perducit) lege naturali cogniturus fuisset, aut naturaliter etiam adepturus, superiorem natura legem a Dei gratia necesse fuit admoueri. Vtriusque in causa est nostra imperfectio. Nam ciim lex naturalis in nobis imperfecta sit, & nos etiamex tanta imperfectione & infirmitate laboremus, vt quo magis ad singularia venimus, eo amplius in turpes indign6sque defectus ab ipsa lege naturali delabamur , ex necessitate videndum fuit, vt certae veluti sepes & cancelli circumponerentur nobis humano subsidio, ne a naturali lege (f. 1494) aberraremus temere. Cum autem supra naturam nos euehere gratiose Deus instituerit, vt perfectione supernaturali atque aeterna donaremur in Christo lesu, videndum quoque id fuit, vt Deo auctore & duce, qui via est, veritas, & vita, legem viae, veritatis, & vitae iUius haberemus. Thes. 5. Hanc distinctionem verbis euidentibus in thesi quinta expressimus , dicenQuae Lex naturae aduenit^ siue naturali legi, eani aut adnasci^ aut infnndi. tes, Adnasci autem nihil aliud est, quam natura quasi protrudente accedere ad naturalem illam legem quam ex superno principio supra nos omnes & naturam nostram in nos deriuari. Ex eo autem omnino sequitur, quemadmodum reipsa nn^a^vas siue adnascens surcukis inferior est trunco cui adnascitur & ab eo pendet: Ita legem illam naturae adnascentera naturali lege inferiorem esse, & eidem ancillari: e diuerso autem superiorem illam, quae supern^ aduenit, esse naturalis legis arbitram. quapropter hanc diuinam, vt quae a Deo vno est, illam humanam legem appellamus vt quae ab hominibus est, ordinem publicum ex naturalis legis illius iure & necessitate communi temperantibus. Legem diuinam definimus hoc modo: Thes. 6. Lex diuina est^ quae inspirata a Deo &' infusa rationalibus crcaturis inforniat eas notionibus conwmnibus &= singularibus ^ supra naturam^ ad finein supcrnaturalem^ supernaturali ductu transmittendas. Antequam verd de hac definitione dicimus, monendi sunt lectores pij nos hic de lege diuina agere secundum substantiam & genus ipsius, non autem secundiim formam externam vllam , qua aut enunciata est sonante verbo, aut expressa scripto legibiU. Nam quidquid enunciatum aut scriptum est auctoritate Dei, id quidem legis diuinae est, sed non continuo totam legis substantiam aut legem diuinam in genere ac vniuerse complecti dicendum est. Hanc ergo diuinam legem a lege illa aeterna, cuius naturam descripsimus supra, idcirco distinguimus, quia non est eadem cum aeterna lege, sedilliproxima ac coniunctissima. Est quidem aeterna lex, diuina lex: immo (si quis ad rem propiiis attenderit) magis diuina est, quam haec ipsa sit quae a nobis diuina hoc loco appellatur. Nam illa diuina est omnibus modis haec principio , secundum quendam modum solum diuina est: illa essentialis est diuinae maiestatis, eoque incommunicabilis (nam quid essentiale deitatis cum rebus creatis communicari possit?) haec communicatione gratiosa a nobis participatur. Sed legem diuinam hoc loco secundum quid (vt loquuntur vulgo) appellamus, non autem simpHciter: quo simplice modo lex aeterna illa diuina est. Agimus enim hic de lege diuina, non simpUciter, sed cum circumscriptione vel determinatione quadam proxime praecedente, ciim diximus legem quae naturae aduenit earaadnasci, aut infundi. Quibus ex verbis iUud eruiraus, non hic demura agi de Ula aeterna lege diuina essentiaU, incoraraunicabiU, principe, regula regularum, & nunquam per aUam (vt ante diximus) regulata; sed de ea proprie diuina lege sermonem suscipi, quae ,

:

,

naturae

Dit artikel werd u aangeboden door: Vrije Universiteit Amsterdam

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 372

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's