Digibron cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Digibron te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Digibron.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 464

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 464

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

EIRENICI PARS

440

I.

cipium commiine vtrimqiic agnoscitur, ex quo de religionis nostrae veritate conferfe possimus, & instrumento communi alij alios instruere. Sed tamen fieri non potest, vt qui Scripturam tenent, iidem non teneant rem Scripturae saltem aliqua ex parte ipsius Nam si qui vt ludaei tenuerint eam ij ne Scripturam quidem retinent, cum nihil retineant eius. Vt ergo de iis dicamus qui Scripturam cum rebus scriptura expositis retinent, gradus horum sunt innumeri. Nam quantum interuahum est a perfectione huius officij, vsque ad extimum imperfectionis gradum, qui vniuer.sae ahenationi a Deo est proximus, tantus numerus graduum constitui potest in iis siuc hominibus, siue Ecclesiis, a quibus Scriptura cum re scipturae retinetur. Sunt autem hi gradus plan^ innumerabiles, cum hoc abhis, ilkid ab illis, plus, minus, explicite, confuse, pure, impur^ teneatur. Sed quia non est consilij nostri, vt gradus illos peruestigemus duo summa genera solum destringemus ad institutum hoc pertinentia; quandoquidem hic de illis tantum laboratur qui propter defectum aUquem non videntur habendi in Ecclesiae numero. Nam alioquin constat neminem hominem aut Ecclesiam esse in terris, quae perfect^ perfectionem Scripturae cum rerum Scriptura comprehensarum perfectione teneat; sed aUquam tolerabilem inter homines constitutionem Ecclesiae perfectionem humano sermone appellari, & eos dici ab Apostolo perfectos qui ad aUquem vsque gradum per Dei gratiam ascenderint. i. Cor. 2. i. Philip. 3. 15. Eorum igitur quorum imperfectio facit vt Ecclesiam Dei habere penes se minime videantur respectu illius formae externae quam Scripturam sacram appellamus , duo sunt genera Nam alij Scripturam & rem scripturae in fundamento tenent; aUj Scripturam sic tenent, vt a fundamento discedant longissime. Fundamentum appellamus, siue (vt loquuntur vulg6) articulos fundamentales fidei, eos sine quibus fides Christiana constare non potest; cuiusmodi sunt articuli de Deo , qui fundamentum est salutis nostrae obiectumque fidei immutabile. Qui ergo Scripturam & fundamentum iUud salutare tenent, quamuis in rebus singuUs non aeque sit expUcata iUorum fides, tamen ex forma externa quam impressit Deus, in Ecclesia Dei habendi sunt. Nam quae ratio est in membro, eandem in corpore quoque Ecclesiae oportet obseruari. Membri in fide infirmi miseremur, rectd quidni etiam corporis ex infirmitate laborantis ? Dum anima est in eo viuit dum aUquid est vitae, anima est in eo. Qui vero a fundamento absunt, & de Utera Scripturae in carne gloriantur, ij cert^ Ecclesia Christi haberi non possunt. Sed rursum in iUo Si ij qui fundamentum retinent genere multa veniunt obseruanda. Verbi gratia ipsum purum aut impuratum retinent si impuratum quanta impuritate impuretur Si impuritate summa, vtrum aperte impuretur ab ipsis, an ver6 ab iis qui contradicunt reuincatur ex consequente impuritas. Nam in his rebus magno iudicio in hominibus, magna reUgione opus est; ne iUud ipsum beneficium, quantulumcunque est quod a Christo lesu perceperunt, importunitate & acerbitate nostra intereat. Atque vtinam hic modus charitatis veritatisque inter Christianos his calamitosis temporibus obseruari posset: vtinam sententiae importunae, animi infesti, sermones aculeati, actiones asperae atque vehementes a Christianis hominibus toties abessent ,

,

:

,

,

,

:

:

,

:

:

:

longissim^, quoties

cum

iis

,

qui aUud sentiunt, conferre cogitant.

Nam

quidagimus?

quid cogitamus, obsecro, cum sermonum eiusmodi habendorum necessaria nobis offertur occasio? plerique omnes in eo sumus, vt ostendamus nihil nobis placere posse quam quod a nobis cogitatur, dicitur, praestatur, in communicationibus eiusmodi; ade6 suauiter nos ipsos nobis admetimur. Itaque praeiudicia nobiscum afferimus de iis hominibus quibuscum agendum est , de sermonibus ipsorum detrahimus, indignitatcm augemus quibuscunque modis possumus, absurda accumulamus, quibus magis deterreamus ipsos, quam adducamus ad veritatem Christi, pro eo quod manus erigendis

Dit artikel werd u aangeboden door: Vrije Universiteit Amsterdam

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 464

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's