Digibron cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Digibron te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Digibron.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 502

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 502

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

EIRENICT PAKS

478

II.

praecipite vehementia; sed conimoda quadam & composita ratione vitae res suas instituant coram Domino. Compositus est Christianorum animus, mentes compositae ex quibus studia, sermones, conatus, actiones eiusdem modi informantur. Qui secus faciunt , ij eadem opera, patris familias a quo sumus, capitis ex quo sumus, spiritus per quem sumus & Ecclesiae habitationis communis nostrae, in qua sumus,

morum

:

rationem videntur negligere. Haec autem si neghgunt, quam rationem habere sui ipsorum dicendi sunt? Atque hae quidem actiones si iudicio nostro aut viribus a nobis instituendae essent, pessim^ sane nobiscum ageretur cum neque certa earum rudimenta informata in nostris mentibus habeamus, neque facultatem vel ea ipsa praestandi quae nos docet lux naturalis conscientiae. Quamobrem tertium illud in hac sanctissima communione nobis nempe vt principium certum ac immutabile, &typumoperum erat pernecessarium nostrorum Dominus exhiberet: Principium, vt viribus ilhus ageremur: typum, vt ad exemplum imitationemque ilHus ageremus. Vtrumque in Ecclesia nobis intus & foris suppeditauit Deus, cum & formam illam internam, quam Psahno antecedente dicebamus, indidit Ecclesiae suae; & formam externam verbi scripti atque praedicati, iustumque ordinem, qui ad constitionem Ecclesiae opus est , commisit suis. Ad haec duo praestantissima Dei beneficia respiciebat Psaltes, cum diceret etiam de fratribus habitantibus vna, & communionem suam colentibus. etenim vox ista, Etiam^ ad Psalmum 132. qui proxime praecedit ordine in hbro Psalmorum, referenda est. Exposuerat enim Psaltes Cantico illo singulari exellentissimoque constitutionem Ecclesiae Dei, qua spectat eum Dominum; & de communione sanctorum, quam cum Deo habent cohmtque animo & facto, dixerat copiose. Cum autem communionis ad sanctos pertinentis duplex sit ratio: Vna, qua omnes cum Deo; altera, qua omnes cum fratribus suis inter se communicant: placuerat Prophetae de vtroque communionis genere duobus Psahnis continentibus res praedicare summe excellentes. Postquam igitur vim communionis cum Deo exphcauit, & rationem totius Ecclesiae , velut a Deo pendentis relatione perpetua: nunc demum definit hac voce Etiam^ se hic sermonem de altera communionis sanctorum parte instituere qua aUj cum aliis vt fratres communicant: idque non suo iudicio (nani sola doctrina Dei Ecclesiam informat, & :

,

:

,

membra

suis viribus (nam Deus est, qui solus facit omnia in ex sola doctrina & virtute Dei, vt qui sohis in Christo sit principium 'Ecclesiae & typus absohitissimus. Ab hoc igitur principio & virtute hac diuina in Ecclesia Dei exposita, intus Spiritu, foris ordine sacri ministerij, vtrobique salutis verbo lam concludit Propheta , quicunque spiritus iUius , & ordinis, & verbi participes sunt beneficio Dei, eos etiam sic habitare, id est in vnitate spiritus, ordinis, & verbi salutaris sese huic principio & huic typo virtute diuina conformare, vt omnes simul habitent, quemadmodum a Deo vno in vnitate spiritus vno communi ordine, & vna salutis doctrina vocati sunt. tanquam si diceret, se de iis demum loqui in hoc loco qui sunt conscij apud se communis & singularis gratiae a Deo acceptae & in Ecclesia expositae, qui etiam in ipsis hoc principium sentiunt, hunc typum ante oculos habent, qui toti denique etiam feruntur eo vnde hoc bonum acceperunt, & porro accepturi sunt confirmationem iUius atque com-

singula

omnibus sed

(f.

eius)

non

748)

:

,

plementum. Vtinam vero quotquot Christiani audire vohimus, in eo laboraremus studiose, & prout didicimus Christum, ita in ipso ambularemus, vt verbis vtamur Apostoh, Ephes. I. Nam Christiani sumus principio illo in nobis habitante, id est Domino lesu 4. Christo per communicationem Spiritus sed isti principio plerique omnes non secus renunciamus quam qui sibi ipsi violentam consciscit mortem , & adimit corpori suo :

,

,

principium

Dit artikel werd u aangeboden door: Vrije Universiteit Amsterdam

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 502

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's