Digibron cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Digibron te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Digibron.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 449

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 449

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

EIRKNICT PARS

/f2$

I.

quo agit male habuerit? aut quae salus expectanda menibro si contabescit coquis ? Contra vero, quod gaudium singulari membro deesse potest, si valere corpus aniinaduerterit? quod si ipsum singulari quodam modo afficiatur male, quod malum ipsi grauiter damnosum esse potcst, si commune bonum corporis ipsi futurum est bono, & vires communes suas ad singularis membri commoditntem collaturum? In hunc modum Prophetae sancti & prisca Ecclesia Dei i\ singularium membrorum bono & boni conscientia, docuerunt nos omnes ad boni communis explorationem & sensum assurgendum esse, vt veram laetitiam assequamur; quandoquidem nec diuturna est laetitia membri pereunte corpore, nec certa pernicies eius, si quo malo infestabitur, valente corpore, & ad confirmationem laborantis membri accurrente. Nunc ergo secundum hoc causarum genus videamus, quibus recreantur pij, & in omnibus rerum difficultatibus consolationem certam adipiscuntur, gaudent, atque gloriantur, communes iam Positis ante priuatis & singularibus causis Christiani ilUus gaudij tribus his versibus afferuntur, quarum haec summa est: Pios priuato & singulari quidem respectu quem in superioribus exposuimus, sanctam laetitiam animis suis percipere; sed longe maiori laetitia affici ex communis boni contemplatione, quod bonum in Ecclesia cernunt , & ab Ecclesia ad se sentiunt deriuari tum quia hac recognitione bonorum in Ecclesia recognoscunt Ecclesiam, tum ver6 quia suam ipsorum conditionem in Ecclesia ipsa sentiunt , & sibi de ea gratulantur. Bonorum autem quae ad Ecclesiae cognitionem, & ad membrorum eius aedificationem. faciunt, ratio duplex hoc loco ponitur. Nam primum absolutissima Ecclesiae in se coagmentatio ponitur, hoc versu; deinde ver6 officia omnia ad coagmentationem illam pertinentia atque indesinenter in ea profluentia, duobus sequentibus. Atque hae duae res omnino sunt opus ad piorum confirmationem quemadmodum in symbolo Apostolorum, postquam professi sumus nos credere sanctam Ecclesiam cathoHcam, iUic6 subiicirnus, communionem sanctorum; cuius communionis modus in hoc versu opera sequentibus duobus exponuntur, Atque haec quidem descriptio Ecclesiae vel domus lehouae (vt ante fuit appellata) tum quidem erat necessaria, cinii locus Hierosolymorum ad symbolum sanctae Ecclesiae recens constitutus esset; prout principio ostendimus fuisse locum nuper a Deo designatum & gratulante populo celebritatem maximam fuisse indictam vt cuUus Dei semel eo in loco institutus Deo auctore permaneret. Sed si tum necessaria fuit haec circumscriptio, cert^ multo magis necessaria videtur esse his miseris temporibus, quibus omnes certatim sibi Ecclesiam arrogant: nec praefidentiores vUi doctores aut duces ad demonstrandam Ecclesiam existunt fermd, quam ij ipsi qui necDeum,nec Ecclesiam, nec proximum, nec seipsos norunt, aut etiam si norunt (proh dolor) non possunt ipsi k se discedere, & sibi renunciare, vt Deo, Ecclesiae, proxmi6que cedant, & consulant saUiti suae. Quia igitur, si qui haec lecturi sunt, statim obiicient: At quaenam haec Ecclesia est, quam Spiritus Dei hac magnificentia verborum praedicauit? hoc iUi k nobis responsum habeant: primum sapientissim^ a Spiritu Dei magnifica haec verba ad commendationem Ecclesiae adhiberi, quia parui vel potius minimi, addo etiam nuUius pretij a plerisque omnibus censetur esse: qui nihU sibi, carni, & sensui suo non arrogant, vt quiduis de Ecclesia de(f. 703)rogent: Deinde ver6 nos paratos esse, si viri boni esse volent, cum ipsis bene agere, & Ecclesiam quam sibi ostendi volunt ex veritate & in simpUcitate demonstrare. Ex veritate nam verbum Dei sequemur ducem, & (ne abeamus longiiis) ex his ipsis Prophetae & priscae Ecclesiae verbis exponemus: nam verbum Dei est veritas, & verbum vitae aeternae, In sim.pUcitate autem, quia sepositis omnibus argutiis & verbis humanae sapientiae, enuntiaturi sumus de hoc argumento quaecunque nos hic docet vcritas,

in

,

:

:

,

,

,

:

54

vt

umncs

Dit artikel werd u aangeboden door: Vrije Universiteit Amsterdam

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 449

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's