Opuscula theologica selecta - pagina 44
FRANCISCI JUNII VITA.
24
testimonia perscripta ab Ecclesia certa habuissem. Quapropter saepe, omissa quauis defensione gentis, quam audiebam interdum culpari vehementius sine vllo merito meo, coactus sum in haec verba erumpere ntti^xLxdiTBqov. »Rem profecto mirandam tantum potuisse Satanam in mentibus hominum, vt per insaniam Regum ac principum odia tam aspera indere eis potuerit; nunc vero, quum omnes conuocamur vna ad Euangelij salutis praedicationem , non posse tantum apud nos iUum sanguinem Christi, qui mundat nos ab omni peccato, vt ista odia eximat, nos compingat in sanctam spiritus vnitatem!" Ita acquiescebant omnes sermoni nieo, efficiebatque Dominus, vt illud malum de quo mihi constabat ex significationibus oratione
&
&
&
superarem. Hoc malum necdum confectum erat, quum alia onera successerunt , quae in me a collegis amantissimis Carolo Nieho & Stephano Mermerio, & horum postulatu ab Ecclesia ipsa, tum a finitimis quoque Ecclesiis, ahisque deuoluta sunt: quae ego tum mei conscientia tum probationum antecedentium recordatione abnuebam , & refugiebam dihgentissime sed vicit numerus sententiarum, qui me laboribus iis scripturarum & responsionum faciendarum damnauit, a quibus ante excusatum habuerat. Septembri mense accessit temporuminiquitas, quum aduentu Lusitanae iUius sponsae magnus Inquisitorum numerus ab Hispania, & diplomata Phihppi Regis de stabihenda dneiQatTrjTtjg in Belgio Inquisitione simul aduecta essent: quo facto commoti vehementissim^i & vuhierati fuerunt animi omnium, ad securitatem suam hbertate'mque ab Inquisitionis iugo contendentium. Ante omneis vero ex NobiUtate paucuh de causa rehgionis & bono pubhco soUiciti diem inter se dixerunt, qua consUium commune de re tota capturi essent. Fuit autem dies iUa Octobri inetmte, qua die Parmensis Principis nuptiae cum Lusitana celebrandae erant. Ad iUam ipsam diem BruxeUas vocor Antuerpia: in conuentum venio perexiguum, vbi viginti ad summum nobiUa capita: concionem habeo & concipio preces: res h. precatione in consUium mittitur: de federibus domi forisque decernitur contra violentam istam atque barbaricam Inquisitionis tyrannidem ineundis, tacente & audiente me. Haec in aedibus CuUemburgicis ad forum equarium BruxeUis contra Inquisitionem primum fundamenta iacta, propter quae post biennium truncati capite fuerunt duo fratres Cokij nobiles viri, qui incolebant domum, tota domus aequata solo & area eius sale cum diris exsecrationibus conspersa ad Ducis Albani imperium. Post triduum reuerti Antuerpiam, me communicationibus iUis defunctum gratulans, in quas nescius deueneram. Sed ex eo tempore longe majores curae fugientem me oppresserunt. Nam & muhae ad Ecclesiam hterae atque etiam ad me adferebantur in dies singulos, & praeter responsa prodibant a nie perscriptiones muhae, prout ex vsu esse videbatur, quarum perscriptionum ego solus plerumque conscius (nam erant manu mea) & alter mecum Antuerpianus ciuis, nomine loannes de Lalbois, qui Trelonus ab origine dicebatur vulgo, cuius viri optimi fidem in quam plurimis & grauissimis rebus expertus sum. In perscriptionum istarum numero fuerunt ahquot monita poUtica, rationibus humanis & exempUs ab historia sumptis confirmata, quae BruxeUas
multorum,
patientia
fide
:
,
transmissa curabamus in Curiam & summum consUium clanculiim subhci, vt Principes (f. 15.) qui in ConsiUo erant, de rebus ad pacem & tranquiUitatem reipub. spectantibus cogitarent, sublata animorum & conscientiarum peruestigatione qua tranquil, Htas pubhca funditus euertitur. Probabant omnes summopere, & afficiebantur hoc scriptorum genere: & Ule ipse quem ante dixi, Comes Egmontanus laudabat, donec
GaUum auctorem esse cognouisset. Qua propter saepe a Magistratu saepe edicto appeUatus sum, saepe praeconis voce denuntiationes in me Antuerpiae pro Curia factae, saepe creata pericula, a quibus me sola Dei prouidentia, suos optime ac fidehssime curans, vindicabat. Mandatum ahquoties audiente
me,
id
est,
quaesitus,
me.
Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt
voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen,
vragen, informatie: contact.
Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing.
Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this
database. Terms of use.
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's
![Opuscula theologica selecta - pagina 44](https://www.digibron.nl/images/generated/abraham-kuyper-collection/opuscula-theologica-selecta/1882/01/01/1-thumbnail.jpg)
Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882
Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's