Digibron cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Digibron te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Digibron.

Bekijk het origineel

Opuscula theologica selecta - pagina 98

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Opuscula theologica selecta - pagina 98

3 minuten leestijd Arcering uitzetten

DEVERATHEOLOGIA.

yS

^

nouo pcr Prophetas^ Apostolos

Euangelistas consignatam. Materiam Veritatis ; finem denique quantu?n eius nobis Juc cxpedit reuclari ad gloriain cius^ 6^ electoruni bonum. Itaque & locum hunc concludamus paucis, genus & difFerentia communis est huius Theologiae quae rerum diuiuarum dicitur (vt 'ante) sapientia singularis vero differentia per causas sequentibus explicatur. Quamobrem de illis, agedum, ordine eodem videamus, & omisso genere differentiaque communi, aggrediamur causarum eius explicationem. vetere

rerum diuinarum appellatione conclusimus

^

;

er^

formam,

:

CAPVT De

XIII.

caussa materiali nostrae Theologiae.

Etsi omnes causas quae ad iustam definitionem Theologiae nostrae absolute dicsunt opus, certo & vulgari ordine naturae in definitione coUocauimus placuit tamen , ad commoditatem docendi prius de causis internis & essentialibus Theologiae dicere, qukm de iis quae fo(f. i403.)ris siue extrinsecus cum ea coniunctae sunt. Internas causas appellamus eas, quae essentiam rei constituunt illius de qua habetur sermo; cuiusmodi sunt in rebus omnibus materia & forma: Externas vero, quaecunP[ue, tanquam externa quaedam, rei constitutae adhaerescunt, siue ad generationem ipsius, vt efficiens causa; siue ad operationem & efifectum, vt finis. Hunc ordinem ratio discipHnae magis postulat; illum obseruat natura. Quapropter internas causas priore loco aggressuri sumus; externas vero in posteriorem reiecturi. Vt ergo de materia primum videamus sacrae Theologiae; materiam eius, vestigiis scripturae, naturae quoque ipsius insistentes, exponimus in hunc modum, Thes. 24. Matcria Theologiae est diuinarum reriim: niniirum Deus., &= quaecunque ad Deum ordinata sunt^ prout disciplinam Dei de natura., operibus.^ &= iure ipsius tradi oportuit. Hanc ergo siue materiam siue subiectum , siue obiectum appellemus prout , respectu vario nomina haec de argumento Theologiae praedicari possunt definimus rerum diuinarum appellatione. Res autem diuinas hoc loco volumus accipi, quae quidem aut ver^ diuinae sunt aut si ad rerum naturam pertinent ad Deum tamen ahquo pacto ordinantur. quam rem nonnulli ex orthodoxis patribus volentes exprimere, materiam Theologiae sic definiuerunt, vt id totum in materia Theologiae habendum praedicarent quod aut Deus est recto casu (ut loquuntur Grammatici) aut quod obHquo casu Dei Deo, ad Deum, aut a Deo esse dici potest; quod denique secundum omneis casus (ut Grammaticis appellantur) suam certam ad Deum habet relationem ordinationemque. Ac proprie quidem simpliciterque Deus subiectum , seu materia est Theologiae quemadmodum vniuscuiusque scientiae, siue discipHnae vnum aHquod certum definitiimque subiectum, siue materiam haberi necesse est. Perinde enim subiectum in vnaquaque scientia se ad scientiam habet, vt obiectum se habet ad potentiam naturalem vel habitum nostrum. Constat autem propri^ illud obiectum potentiae siue habitus humani assignari sub cuius ratione omnia ad suam potentiam siue habitum referuntur quemadmodum (exempli causa) sermo articulatus & fragor referuntur ad auditum, qua sonora sunt; quia sonus vel res sonora qui sonora est, proprium est obiectum auditus nostri: simihtdrque homo & bestia referuntur ad visum, qua colorata sunt; quia color vel res colorata est objectum visus nostri. Sed omnia tamen in Sacra hac Theologia tractantur sub ratione Dei, tanquam propriae materiae, quae agitur in Theologia tae

;

,

,

,

;

,

,

;

:

Dit artikel werd u aangeboden door: Vrije Universiteit Amsterdam

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's

Opuscula theologica selecta - pagina 98

Bekijk de hele uitgave van zondag 1 januari 1882

Abraham Kuyper Collection | 521 Pagina's