Digibron cookies

Voor optimale prestaties van de website gebruiken wij cookies. Overeenstemmig met de EU GDPR kunt u kiezen welke cookies u wilt toestaan.

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies

Noodzakelijke en wettelijk toegestane cookies zijn verplicht om de basisfunctionaliteit van Digibron te kunnen gebruiken.

Optionele cookies

Onderstaande cookies zijn optioneel, maar verbeteren uw ervaring van Digibron.

Bekijk het origineel

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 358

Bekijk het origineel

+ Meer informatie

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 358

1 minuut leestijd Arcering uitzetten

;:

D

334

i

s p.

XI.

De Sabbatho et Festis.

charum de manu in manum traditis, aut ex Katieo^Afy Judaeorum, aut ex utrisque. Hinc tamen solidum argumentum pro Sabbathi institutione ante lapsum educi non potest, nisi probetur Gentilibus hunc diem sacrum fuisse, ante Legem latam, Exod. 20. Sed [pag. 1273] an hoc probari possit, penitius considerandum esset. Certe, quae modo allata, hoc non efficiunt. Noturn est ex literatis Gentilibus saeculum <x$Y)tev; & quod Scriptores, qui etiamnum extant, ultra bellum Trqjanum vix assurgant. Ut hinc videamus quam difficile sit cum Danco primi mundi antiquitates eruere II. An ex articulo praepositivo n solide probari possit in quarto Praecepto designari diem septimuni a creatione. Resp. Neg. Ut in Graecis sic nec in Hebraicis ex articulo (cujus usus variat) demonstratio Theologica frabricanda est. Ex articulo Graeco o Bellarminus de Pontifice hb. 3. cap. 1. probare conatur Antichristum fore personam singularem. Ei responsum est ab Antagonistis qui videndi. Porro de vario usu articuli praepositivi apud Graecos memini fuse actum a Viro linguae Graecae callentissimo Frid. Sylburgio, in Syntaxi Graeca, quam Grammaticae suae :

Graecae Kameae subjunxit.

Ne autem usum

articuli

Hebraei Grammatice expli-

cando, chartam impleam, remittimus Studiosos ad Thesaurum Buxdorfii lib. 2. cap. 5. III. An Abassini, qui dicuntur observare Sabbathum Judaeorum una cum die Dominico, sint haeretici Sabbatharii? Resp. Non arbitramur. Quia vero non satis certo explorata nobis est fides eorum, (nihil enim habemus, nisi relationes Pontificiorum, qui sunt adversarii eorum, & saepe infelices Historici) dicere non possumus, quo fine retineant Sabbathum. Interim, dum certiora nuntientur, malumus credere illos Sabbathum observare tantum ut circumcisionem, de qua sententiam nostram diximns Disput. de ArticuUs fundamentalibus in Coroll. Illos autem putamus gravius errare, qui in tanta luce Euangelii contendunt diem Dominicnm non observandum, sed Sabbathum Judaicum, quales sunt non tantum obscuri quidem& ayrxiSvjrot, sed etiam viri, ut puto, literati, Theophilus Braburn sed qui palinodiam cecinit & contra quem scripsit Franciscus White Episcopus Eliensis in tract. dc Sabbalho & alter dictns Traskus, cujus opinionem de Sabbatho & delectu ciborum Judaico refutavit Lancelolus Andrews Episcopus Wintoniensis in Oratione habitd in Camcrd quae cum postuma operum quorundam editione Londinensi prodiit anno stellatd 1629. IV. Quicl de fluvio Sabbathico, de quo Joseph lib. 7. de Bello Judaico cap. 24. in Graeca edit. cap. 13. Plinius lib. 31. cap. 2. In Judaea rivus Sabbathis omnibus siccatur. Et Elias in Thisbi, qui mysticas fabulas ex Judaismo suo addit. Et Thalmudici d R. Menasse cit. Resp. Esse fabulam Judaicam & Plinianam. Vertigines & contradictiones Autorum detexit egrigie Fullerus Miscellan. libr. 1 cap. 9. Eandem fabulam merito explodit eruditissimus Cunaeus libr. 2. de Republicd Hebraeorum, cap. 24. Eam tamen reponit nobis R. Menasse ben Isracl: qui quaeslione 36. in Exodum [pag. 1274] duo dicit esse testimonia Sabbathi a Deo sanctificati; prius lumen Sabbathicum, cujus mcntio fit in Talmude, &c. R. Mose Gernndensis vull, fluvium hunc esse Gosan, adquem decem tribus captivae abductae sunt, 8cc. Allcrum Sabbathi teslimonium est, quod eo die Magi 8c praestigiatores (uti ipsi confitentur) nullo modo pravas 8c nefarias artes suas exerccre possunt. Nos de eodem fluvio in transitu quid diximus l.part. selcct. Dispp. pag. 659. & part. 2. tit. de conversione Jud. Conferinfra in fine hujus §. V. An Israelitis sub V. T. magis aut minus prohibitum fuerit pugnare in hostem dieSabbathi, quam Christianis die Domi;

:

.

nico?

Dit artikel werd u aangeboden door: Vrije Universiteit Amsterdam

Deze tekst is geautomatiseerd gemaakt en kan nog fouten bevatten. Digibron werkt voortdurend aan correctie. Klik voor het origineel door naar de pdf. Voor opmerkingen, vragen, informatie: contact.

Op Digibron -en alle daarin opgenomen content- is het databankrecht van toepassing. Gebruiksvoorwaarden. Data protection law applies to Digibron and the content of this database. Terms of use.

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's

Gysberti Voetii Selectarum disputationum fasciculus - pagina 358

Bekijk de hele uitgave van zaterdag 1 januari 1887

Abraham Kuyper Collection | 401 Pagina's